Version latine Sujet 2004
(Classes de Premières ES, L et S)
Durée: 4 heures
L’usage du dictionnaire est autorisé
Le narrateur évoque sa rencontre avec un étrange personnage
Un poète famélique
[…] intrauit pinacothecam senex canus, exercitati uultus et qui uideretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratorum esse, quos odisse diuites solent. Is ergo as latus constitit meum.
« Ego, inquit, poeta sum et, ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad imperitos deferre gratia solet. « Quare ergo, inquis, tam male uestitus es? » – Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam diuitem fecit.
Qui pelago credit, magno se fenore tollit;
qui pugnas et castra petit, praecingitur auro;
uilis adulator picto iacet ebrius ostro,
et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat.
Sola pruinosis horret facundia pannis,
atque inopi lingua desertas inuocat artes.
Non dubie ita est: si quis uitiorum omnium inimicus rectum iter uitae coepit insistere, primum propter morum differentiam odium habet: quis enim potest probare diuersa? Deinde qui solas exstruere diuitias curant, nihil uolunt inter homines melius credi, quam quod ipis tenent. »
Pétrone, Le Satiricon, LXXXIII-LXXXIV