CONCOURS GÉNÉRAL DES COLLÈGES ROYAUX – ANNÉE 1817
(Classe de seconde)
VIRTUS PER SE IPSA EXPETENDA EST.
QUOD laudabile bonum est; in se habeat quod laudetur necesse est; ipsum enim bonum non est in opinionibus, sed in naturâ. Nàm ni ità esset, beati quoque opinione essent : quo quid dici potest stultius ? quare et quùm bonum et malum naturâ judicetur; certè honesta quoque et turpia simili ratione dijudicanda, et ad naturam referenda sunt….. Per se igitur, et jus, et omne honestum est expetendum etcolendim. Quòd si jus, sic reliquæ quoque virtutes per se colendæ sunt. Quid liberalitas? gratuita ne est, an mercernaria ? Si sine præmio benigna est, gratuita ; si cum mercede, conducta nec est dubium, quin is qui liberalis benignusve dicitur, officium, non fructum sequatur. Ergò item justitia nihil expetit præmii, nihil pretii, per se igitur expetitur. Eademque omnium virtutum causa atque sententia est. Atque etiam si emolumentis, non suâpte naturâ virtus expetitur, una erit virtus, quæ malitia rectissimè dicetur. Ut enim quisque ad suum commodum refert quæcumque agit, ità minimè est vir bonus, ut, qui virtutem niso malitiam putent. Ubi enim beneficus, si nemo alterius causâ benignè facit ? Ubi gratus, si non eum ipsum cui referunt gratiam ipsi cernunt grati ? Ubi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, ut dicitur ? qui etiam deserendus et abjiciendus est, desperatis emolumentis et fructibus : quo quid dici potest immanius ? Quòd si amicitia per se colenda est, societas quoque hominum, et æqualitas, et justitia per se expetenda sunt. Quod ni ità est, omninò justitia nulla est. Id enim injustissimum ipsum est, justitiæ mercedem quærere.
CICERO, de Legibus, Lib. I, cap. 17 et 18, passim.