CONCOURS GÉNÉRAL DES LYCÉES – SESSION DE 2002
(Classes de Premières ES, L et S)
Quid tunc egisti, Deus meus ? Unde curasti ? Unde sanasti ? Nonne protulisti durum et acutum ex altera anima conuicium tamquam medicinale ferrum ex occultis prouisionibus tuis, et uno ictu putredinem illam praecidisti ?
Ancilla enim cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione uocans « meribibulam ». Quo illa stimulo percussa, respexit foeditatem suam confestimque damnauit atque exuit.
Sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi uoluerunt, retribuis eis. Illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas inuenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur quod tam sero prodidisset.
At tu, Domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram.
SAINT AUGUSTIN, Confession, livre IX, chapitre VIII