CONCOURS GÉNÉRAL DES LYCÉES – SESSION DE 2005
(Classes de Premières ES, L et S)
Durée: 4 heures
L’usage du dictionnaire est autorisé
Devoirs des gouvernants
Qui rei publicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant, unum ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Vt enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem qui commissi sunt, non ad eorum quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti ciuium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in ciuitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo euenit ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque uideantur; pauci uniuersorum. Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella ciuilia; quae grauis et fortis ciuis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur ut omnibus consulat; nec uero criminibus falsis in odium aut inuidiam quemquam uocabit omninoque ita iustitiae honestatique adharescet ut, dum ea conseruet, quamuis grauiter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa quae dixi.
Cicéron, De Officiis, XXV, 85-86