Version latine Sujet 2003
(Classes de Premières ES, L et S)
Durée: 4 heures
L’usage du dictionnaire est autorisé
Badinage épistolaire
Réclamation (À Fabius Justus)
C. PLINIVS FABIO IVSTO SVO S.(1)
Olim mihi nullas epistulas mittis. Nihil est, inquis, quod scribam. At hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas; uel solum illud unde incipere priores solebrant: « Si uales, bene est; ego ualeo. » Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me putas? serio peto. Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum. Vale.
Menace de brouille (À Paulinus)
C. PLINIVS PAVLINO SVO S.(1)
Irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor. Scis quam sit amor iniquus interdum, impotens saepe, μικραíτιοσ(2) semper. Haec tamen causa magna est, nescio an iusta; sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, grauiter irascor quod a te tam diu litterae nullae. Exorare me potes uno modo, si nunc saltem plurimas et longissimas miseris. Haec mihi sola excusatio uera, ceterae falsae uidebuntur. Non sum auditurus « non enim eram Romae » uel « occupatior eram »; illud enim nec di sinant, ut « infirmior ». Ipse ad uillam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur. Vale.
Pline le Jeune, Lettres, I, 11 et II, 2.
Notes:
(1) traduire l’en-tête
(2) traduire cet adjectif grec par « susceptible » ou « ombrageux »