CONCOURS GÉNÉRAL DES LYCÉES – SESSION DE 2001
(Classes de Premières ES, L et S)
Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum inlecebris, nullis con uiuiorum inritationibus corruptae. Litterarum secreta uiri pariter ac fe minae ignorant. Paucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens et maritis permissa: abscisis crinibus nudatam coram propinqui s expellit domo maritus ac per omnem uicum uerbere agit; publicatae enim pudicitiae nulla uenia: non forma, non aetate, non opibus maritum inuen erit. Nemo enim illic uitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum u ocatur. Melius quidem adhuc eae ciuitates, in quibus tantum uirgines nub unt et eum spe uotoque uxoris semel transigitur. Sic unum accipiunt mari tum quo modo unum corpus unamque uitam, ne ulla cogitatio ultra, ne long ior cupiditas, ne tamquam maritum, sed tamquam matrimonium ament. Numeru m liberorum finire aut quemquam ex adgnatis necare flagitium habetur, pl usque ibi boni mores ualent quam alibi bonae leges. In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescunt.
TACITE, Germania, chapitre XIX